monumenta.ch > Plinius > sectio 104

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 21, 104
{LXIV} Notabile et in lappa, quae adhaerescit, quod in ipsa flos nascitur non evidens, sed intus occulturs, et intra se germinat velut animalia, quae in se pariunt. circa Opuntem est herba etiam homini dulcis, mirumque e folio eius radicem fieri ac sic eam nasci.